monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 31, 1
Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari.